- AQUARII
- AQUARIIHaeretici quidam, sic dicti, quod solam aquam afferebant in Calice Sacramenti. Cael. Rhodig. l. 18. c. 40. Cyprian. Ep. 63. Epiphan. haer. 46. Augustin. haer. 64. Baron. A. C. 257. n. 5. Hos imitati sunt saeculô 2. etiam sideles non pauci, qui, ne odore vini hostibus ac persequntoribus proderentur, aquam similiter puram in sacra Synaxi adhibebant, cui errori obviam itumest Conciliô Africanô. Sed et hodie guttas aquae vin1o mixtas, in calice, ponunt qui Latinos sectantur ritus; quô pactô indigitari dicunt unionem hypostaticam duarum naturarum in Christo, vinô divinam, aquâ humanam, denotantibus: sed praeter Christi Domini nostri instritutum, ut videre est ex Histori Euangel. et Pauli ad Corinthios priore. Graeci quoque, praeter aquam, quam in Missae principio calici infundunt, et aquam e latere Christi manantem designare volunt, infundunt post consecrationem etiam aliquas guttas aquae calidae ante communionem, ut indigitent, quemadmodum adnotat Simon Thessalonicensis, etiam in corpore Christi iam mortui remansisse Divinitatis calorem, seu ut idem subiungit, Ut labiis admotis et sanguini communicantes ita afficiamur, quasi e vivisico illo latere biheremus. Quod qui ex officio facere tenetur, Camisatus dici consuevit, forte a Camisia, quae est alba seu superpellicium Clericale indumentum. Sed et haec humanitus excogitat. Vide Macros Fratres in Hierolex. et plura de Aquartis Haereticis, infra in voce Hydroparastae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.